Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 15
1  sufficerent ista ad exemplum miseriarum insinuata memoriae nostrae gesta per Philippum, etiamsi Alexander ei non successisset in regnum. cuius bella immo sub cuius bellis mundi mala ordine sequentia suspendo paulisper, ut in hoc loco pro convenientia temporum Romana subiciam. 2  Anno ab urbe condita CCCCXXVI Caudinas furculas satis celebres et famosas insignis Romanorum fecit infamia. nam cum superiore bello viginti milia Samnitum Fabio magistro equitum pugnam conserente cecidissent, circumspectiore cura Samnites ac magis instructo apparatu apud Caudinas furculas consederunt; 3  ubi cum Veturium et Postumium consules omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius dux eorum in tantum abusus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum occideret clausos an parceret subiugatis : ut vivos tamen dedecori reservaret, elegit. 4  Romanos enim antea saepissime vinci et occidi, numquam autem capi aut ad deditionem cogi potuisse constabat. 5  itaque Samnites victoria potiti universum exercitum Romanum turpiter captum armis etiam vestimentisque nudatum, tantum singulis vilioribus operimentis ob verecunda corporum tegenda concessis, sub iugum missum servitioque subiectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. 6  sescentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis oneratos ignominia, ceteris rebus vacuos consules remiserunt. 7  Quid de exaggeranda huius foedissimi foederis macula verbis laborem, qui tacere maluissem ? hodie enim Romani aut omnino non essent aut Samnio dominante servirent, si fidem foederis, quam sibi servari a subiectis volunt, ipsi subiecti Samnitibus servavissent. 8  Posteriore anno infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem eosque in bellum cogunt, quod Papirio consule insistente commissum magnas strages utriusque populi dedit. 9  cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae victoriae pugnantes instimularet, tandem Romani pertinaciter moriendo vicerunt; nec caedi pariter vel caedere destiterunt, nisi postquam victis Samnitibus et capto duci eorum iugum reposuerunt. 10  idem deinde Papirius Satricum expulso inde Samnitico praesidio expugnavit et cepit. hic autem Papirius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur ab oriente descendens obtinere viribus Africam atque inde in Italiam transvehi, Romani inter ceteros duces tunc in republica sua optimos hunc praecipuum fore qui Alexandri impetum sustinere posset meditarentur.

Zurück